- CAUCII
- CAUCIINummi, καυκίοι, inter minutioris ac pretii vilioris monetae apud Byzantinos, species, recensentur in Novella Iustiniani, quâ, ne Consules in Processibus publicis aureos nummos aut argenteos in populum spargant, proliibetur, ita tamen, ut ὑπάτια seu missilia sua iacere iis permittatur, εν μιλιαρηςίοις τι καὶ μήλοις, καὶ καυκίοις καὶ τετραγώνοις ςυμμέτροις, καὶ τοῖς ποιούτοις. Quod merito statuit Imperator, cum aestantum spargere Consulibus fas esset, uti ex Marcellino Comite discimus. Aenei igitur hi nummi fuêre, exceptis Miliarensibus; et Caucii quidem dicti sunt, quod paululum concavi erant et cauci formam referebant: cuiusmodi nummos concavos non ex aere solum, sed et ex meliori metallo Imperatorum Constantinopol. Passim videre est in Gazophylaciis Curiosorum. Vide Car. du Fresne Glossar. Not. ad Alexiadem et Disserat. de inferioris aevi Numismatibus, nec non infra aliquid voce Scyphati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.